Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli eius;
laudate eum, omnes virtutes eius.
Laudate eum, sol et luna;
laudate eum, omnes stellae et lumen.
Laudate eum, caeli caelorum;
et aquae quae super caelos sunt,
laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt;
ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi;
praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
ignis, grando, nix, glacies,
spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius,
montes, et omnes colles; ligna fructifera et omnes cedri;
bestiae, et universa pecora,
serpentes, et volucres pennatae;
reges terrae et omnes populi,
principes et omnes iudices terrae.
Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
laudent nomen Domini,
quia exaltatum est nomen eius solius.
Hymnus omnibus sanctis eius; filiis Israel,
populo appropinquanti sibi.
Laudate Dominum in sanctis eius;
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Laudate eum in virtutibus eius,
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Laudate eum in sono tubae;
laudate eum in psalterio et cythara.
Laudate eum in tympano et choro;
laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus;
laudate eum in cymbalis iubilationis.
Omnis spiritus laudet Dominum.